CONSTANTINOPOLIS

CONSTANTINOPOLIS
CONSTANTINOPOLIS
prius Byzantium, Thraciae caput fuit; et cum a Severo A. C. 197. direpta esset, a Constantino M. instaurata est, et Imperii sedes constituta, Nova Roma dicta. In finibus Thraciae sita, tam commodô locô, ut nemo ultto, citroque traiectiones Asiae Europaeque facere possit, invitâ Constantinopoli, cum sit, velut pons, et portus utriusque orbis. Nunc Imperatorum Turcicor. sedes, postquam a Mahumete II. A. C. 1453. capta est. Unde opulentissima, frequentissima, Europaearum maxima et potentissima evasit. Ambitus urbis 14. milliar. complectitur, et utriusque sexus 700000. numerantur. Portum habet commodissimum. Ipsa triangularis est, viae angustae et inaequales, 7. colles includit. Sita est iuxta Propontidem et Bosporum Thracium, ex adverso Asiae minoris. Ei adiacet ex parte Asiae Scutaret, alias Chrysopolis. Galata seu Pera suburbium est, quasi ultra aestuarium, ubi Latini fere omnes commorautur. Vide Cornu. Palatium Principis vulgo le Serrail. Turcae Stramboul dicunt, i. e. amplam, et regiam Civitatem. Huius descriptionem integram habes apud Petrum Gyllium, qui rerum Constantinopolitanarum libros 4. conscripsit. et P. de Valle, Itiner. tom. 1. Historia Urbis paucis sic haber: Constaurinus, prope Ilium, novae urbis fundamenta iactiurus, tum somniô, tum omine aquilae, monitus, Byzantium elegit. Zonar. quam omnibus modis exornatam, sedem Imperii esse iussit. Bibliothecâ inter alia insigni collectâ, quae a successoribus ad 26000. voluminum aucta, sub Consulatu Basilisei, arsit. Dedicavit Martyrum Deo hauc novam Romam, A. C. 330. Urb. Cond. 1083. Sub Arcadio, fulmine peritura videbatur, A. C. 396. Peste et fame afflicta est, A. C. 446. quô tem pore magna incolarum vis Nestorianismum fovebat. Annô post semestri terraemoru concussa, a Cyro reparata: Sub Leone et Cousule Basilisco, tantum non incendiô deleta, A. C. 465. Horribili terrae tremore denuo sub Iustiniano territa, A. C. 557. qui Sophiae templum, urbe reparatâ, inter alia exstruxit, cuius descriptionem Procopius exhibet. Adversus septennalem obsidionem Saracenorum strenue defelisa est, a Constantino Pogonato, qui eorum classem igne Graecô operâ Callinici incendit, A. C. 673. Capta est ac direpta, a Theodosio Quaestore, Augusto creato, post 6. mensium obsidionem, Artemio, qui ex Secretario Imperator evaserar, in Clericum ronsô, et Thestalonicam deportatô, A. C. 716. Zonat. tom. 3. Cedren. in Hist. Sigonius, P. Diac. l. 20. Iterum a classe Solimanni obssesa graviter, Leonis Isaurii virtute defensa est, illâ incensâ ac dissipatâ, A. C. 718. Rursus obessa, a Russis, A. C. 860. M. Cromer. Hist. Pol. l. 2. a. Mich. Palaeologo, fugienti, Balduino erepta est, A. C. 1259. Denuo ab Amurathe obelsa A. C. 1424. sub Iohanne Imperatore, Laonic. l. 4. 5. Georg. Phrantz. l. 1. c. 31. taudem post varias porro, et quasi saeculares calamirates, in Mahometis II. potestatem venit, sub Constantino Palaeologo, cognomine Dracose, filio Helenae, sicut a Constantino, filio Helenae condira fuerat. Triduum integrum ab immiti victore, omni crudelitatis genere, vastata: Ab co tempore Ottomannici imperii et Mahometismi Metropolis. Vide pluribus Euseb. in Contantini vita, et Hist. Eccl. Idatium, Prosper. et Marcellin. in Chron. Niceph. Cedrenum, Zonaram, Sozom. Zosimum, in Hist. B. Egnatium, de Caesar. l. 2. Chalcondylam, etc. P. Iovium, in Mahom. II. Culpinian. de orig. Turc. Scalig. de. Emend. Temper. l. 5. Petav. Panciroll. Notit. dignit etc. Eius meminêre vetetes nummi, quotquot notas hasce, COM. COMOB. CON. CONA. CONT. CONE. CONOB. CONS. CONSA. CONST. CONSH. CONSP. CONSPT. CONST. KONOB. KONSA. KONSAV. PCON. PCONST. SC. SCON. SCONS. SMNC. TCON. etc. prae se ferunt, vide hîc passim. Porro Metropolitana, sub Christianis Imperatorib. haec urbs fuit, et Patriarchae sedes, cui Episcopus Romanus secundum locum in Concilio II. Constantinopolitano et Chalcedonensi ipsi tributum, ut et Episcopi Universalis titulum ambiguum fecit, doncc a Phoca parricida decisa lis, in gratiam veteris Romae, postquam Gregor. M. illum superbum, erroneum, schismaticum, imo blasphemum iudicasêt. Post varias dem dissensiones, Photius contra Ignatium insurgens, schisma orsus est, quod saeculô 11. sub Patriarcha Mihaele Cetulario, penitus est exclusum. Ab illo tempore tres reliqui Orientis Patriarchae, Constantinopolitanum, pro Occumenico Patriarcha agnoverunt. Ut nil dicam de calamitatibus, quae Ecclesiae huic a Nestorianis, Eutychianis, et Monothelitis, iconolatris, etc. illatae sunt, Aliquid de Conciliis adiciam. Concilium Constantinopolitanum I. quod II. Oecumenicum est, a Theodosio Imperatore celebratum, quô Macedoniani, Spiritus S. Deitatem negantes, et Apollinaristae, humanam Christi naturam animâ rationali carere asserentes, damnati, fides Concilii Niceni stabilita, lege a Theodosio latâ, quam vide apud Sozom. l. 7. c. 9. Socr. l. 5. c. 8. et 10. Episcopo Constant. secundae tributae, etc. Paulo post Confessio sublata est. Concilium II. quod erat Oecumenicum V. a Iustiniano Imperatore convocatum, A. C. 553. Quô priorum Conciliorum fide confirmatâ, errores damnati: reiecta tria capitual Theodorus Mopsvestenus, Nestorii Praeceptor, Theodoretus nestorii auditor et Ibas, maris persae haeretici fautor. Niceph. l. 17. c. 9. 26. 37. Vigilius Episcopus Roman. cum altiori thronô collocari frustra petiislet, consessu abstinuit, iam tum arrogantiae spiritu Roman. Praesules intumescere ostendens, etc. Concilium III. quod erat Oecumemcum VI. in palatio, quod Trullus dicebatur, a Constantino Pogonato, convocatum est, A. C. 681. quô Monothelitae, secta ex Eutychianis orta, damnati, statutumque: in Christo, ut duas naturas, ita et duas Voluntates esse. Theophanes et Cedrenus in Annalibus P. Diac. l. 6. c. 4. etc. Iterum ibidem Synodô celebratâ, A. C. 692. inter alia decretum, Ne quis Presbyreros cogeret, a ductis legitime uxoribus abstinere, quod scriptum sit: Honorabite in omnibus coniugium et torus immacutatus. Quod cum Sergius Papa approbare nollet, periclitatus est, et Iustinianus Imperator usque adeo offensus, ut ab Ecclesia Romana recesserit. Anastas. Bibliothecar. in vita Sergii. Sigon. Hist. l. 2. Concilium IV. quod Oecumenicum IX. est, a Basilio Macedone celebratum, quô Photius, qui, a Barda, Ignatio Patriarchae substitutus, Impetarorem excommunicaverat, depositus, Ignatius dignitati redditus, sed Imaginum cultus consirmatus est, Basiliô illos, qui earum invocationem susceperant, mirum in modum laudante. De aliis Conciliis, Synodisque hîc habitis vide Morerium, in Diction. Hist. A. C. 1573. Colloquium instirutum est inter Hieremiam Patriarcham Constantinopolitan. Et iacobum Andreae, eiusque communionis Theologos, qui Confessionem Augustanam graece versam ei trasmiserunt, quam humaniter acceptavit, impugnatis modeste nonnullis. Vices tum suscepit Luc. Osiander, A. C. 1575. Patriarchaeque respondenti Wirtembergenses Theologi scriptum opposuerunt, ad quod ubi repositum, illi officlosâ gratiarum actiove Disceptationem clauserunt, A. C. 1579. Thuan. l. 70. Cyrillus dein, Confessionem Fidei Ecclesiarum Orientalium,
Reformatae Religiovi pene in omnibus consentaneam, exceptô de processione Spiritus S. dogmate, edidit, in Anglia excusam: propterea a Iesuitis mire exagitatus: qui rem eo deduxerunt, ur deponeretur, A. C. 1628. Sed revocatus, novas iterum sensit insidias, martyriô tandem coronatus. Vide Andr. Rivetum, in Iesuita Vapul. c. 11. sec. 11. 12. 13. ut et Byzantium, et Steph. in Βυζάντιον.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Constantinopolis — Geschichte Istanbuls Byzantion Chalcedon Chrysopolis Hiereia Konstantinopel Pera Istanbul …   Deutsch Wikipedia

  • КОНСТАНТИНОПОЛЬ —    • Constantinopŏlis,          см. Вуzantium, Византий …   Реальный словарь классических древностей

  • Constantinople — • Capital, formerly of the Byzantine, now of the Ottoman, Empire (As of 1908, when the article was written.) Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Constantinople     Constantinople …   Catholic encyclopedia

  • Belagerung von Konstantinopel (626) — Teil von: Römisch Persische Kriege Konstantinopel mit den Theo …   Deutsch Wikipedia

  • Carigrad — Istanbul …   Deutsch Wikipedia

  • Dersaadet — Istanbul …   Deutsch Wikipedia

  • Istambul — Istanbul …   Deutsch Wikipedia

  • Istanbul — Istanbul …   Deutsch Wikipedia

  • Kanlıca — Istanbul …   Deutsch Wikipedia

  • Konstantinopel — Geschichte Istanbuls Byzantion Chalcedon Chrysopolis Hiereia Konstantinopel Pera Istanbul Die Stadt Konstantinopel wurde von …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”